Possessio rerum temporalium unde innocens agnoscitur. Dicis, et respondes mihi: Et Deus scit quia innocenter possideo. Tentatio probat. Turbatur tibi quod possides, et blasphemas. Modo talia patiebamur. Turbatur quod possides, et non inveniris qui eras, et ostendis aliud esse in voce tua nunc, et aliud pridie in voce tua. Atque utinam tuum vel cum clamore defendas, et non alienum cum audacia usurpare coneris: et quod pejus est, ne reprehendaris, quod alienum est tuum esse dicis. Sed quid opus est? Illud moneo, illud dico, fratres, et ego fraterne moneo; Deus jubet, et ego commoneo, quia commoneor. Ille terret me. qui tacere non sinit. De me exigit quod dedit. Dedit enim erogandum, non servandum. Si autem servavero, et abscondero, dicit mihi: Serve nequam et piger, quare non dedisti pecuniam nummulariis, et ego veniens cum usuris eam exigerem 22LUC. XIX, 23 ? Et mihi quid proderit, quia nihil perdidi ex eo quod accepi? Parum est Domino meo, avarus est: sed avaritia Dei salus nostra est. Avarus est, nummos suos quaerit, imaginem suam colligit. Dares, inquit, pecuniam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem. Et si forte oblivio faceret, ut non vos commonerem; vel tentationes et tribulationes quas patimur, admonerent vos. Certe audistis verbum Dei. Benedictus Dominus et gloria ipsius. Congregati enim estis, et suspendimini in verbo dispensatoris Dei. Non ad carnem nostram attendatis, per quam vobis exhibetur: quia esurientes non attendunt ad vilitatem vasculi, sed ad charitatem cibi. Probat vos Deus. Congregati estis, laudatis verbum Dei; tentatio probabit quomodo audiatis: habebitis negotia, in quibus ostendatur quales estis. Nam et qui hodie conviciose clamat, heri libenter audiebat. Ideo praemoneo, ideo dico, ideo non taceo, fratres mei, quia veniet interrogandi tempus. Dominus enim interrogat justum et impium. Certe hoc cantastis, certe simul cantavimus: Dominus interrogat justum et impium. Et quid sequitur? Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam 23Psal. X, 6 . Et alio loco: In cogitationibus impii interrogatio erit 24Sap. I, 9 . Non ubi ego te interrogo, ibi interrogat Deus. Ego interrogo linguam tuam, Deus interrogat cogitationem tuam. Novit autem quomodo audias, et novit quomodo exigat, qui jubet ut dem. Erogatorem me esse voluit, exactionem sibi servavit. Monere, docere, corripere nostrum est: salvare vero et coronare, aut damnare et in gehennas mittere, non est nostrum. Judex autem tradet ministro, minister in carcerem. Amen dico tibi, non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem 25Matth. V, 25, 26 .