Agere nec perficere seu bonum seu malum, quid sit. Quod ergo bonum ago? Quia concupiscentiae malae non consentio: Ago bonum, et non perficio bonum: et concupiscentia hostis mea agit malum, et non perficit malum. Quomodo ago bonum et non perficio bonum? Ago bonum, cum malae concupiscentiae non consentio: sed non perficio bonum, ut omnino non concupiscam. Rursus ergo et hostis mea quomodo agit malum, et non perficit malum? Agit malum, quia movet desiderium malum: non perficit malum, quia me non trahit ad malum. Et in isto bello est tota vita sanctorum. Jam quid dicam de immundis, qui nec pugnant? Subjugati pertrahuntur: nec pertrahuntur, quia libenter sequuntur. Haec, inquam, est pugna sanctorum; et in hoc bello semper homo periclitatur, quousque moriatur. Sed in fine, id est, in triumpho illius victoriae quid dicitur? imo quid dicit Apostolus jam praemeditans triumphum? Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Vox triumphantium. Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum: cujus punctione facta est mors. Peccatum quasi scorpius est: pupugit nos, et mortui sumus. Sed quando dicitur, Ubi est, mors, aculeus tuus? quo aculeo facta es, non quem fecisti: quando ergo dicitur, Ubi est, mors, aculeus tuus? utique non erit; quia peccatum non erit. Aculeus autem mortis est peccatum. Contra peccatum data est Lex. Sed virtus peccati Lex 6I Cor. XV, 54-56 ? Quomodo virtus peccati Lex? Subintravit, ut abundaret delictum. Quomodo hoc? Quia fuit ante Legem homo peccator; data Lege atque transgressa, factus est et praevaricator. Peccato tenebantur homines rei: Lege data, plus praevaricatione facti sunt rei.