Adversus hypocrisim sic certandum, ut caveatur periculum schismatis. Illud autem inter ambas regale judicium nihil aliud nos admonet, nisi ut pro veritate certemus, et expellamus hypocrisim tanquam falsam matrem, a spirituali Ecclesiae dono tanquam ab alieno vivo filio; nec patiamur eam dominari concessae aliis gratiae, quae suam custodire non potuit. Sed hoc faciamus defendentes atque certantes non usque ad periculum divisionis. Illa enim sententia judicis, cum jussit parvulum dividi, non est unitatis praecisio, sed probatio charitatis. Salomonis enim nomen, sicut Latini interpretantur, Pacificum est. Rex vero pacificus non dilacerat membra, quae unitate atque concordia vitalem spiritum continent: sed minando invenit matrem veram, et judicando separat falsam. Si ergo ad hujusmodi tentationem ventum fuerit, ne unitas christianae gratiae dividatur, docemur dicere, Date illi puerum, tantum vivat. Non enim honorem matris, sed salutem filii, quae mater vera est quaerit. Ubicumque ille fuerit, plus eum possidebit sincera dilectio matris, quam falsae usurpatio.