TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mortui, quare dormientes. Aliquando autem dicunt sibi homines: Ecce jam dies judicii venit, tanta mala fiunt, tantae tribulationes crebrescunt; ecce omnia quae Prophetae dixerunt, pene completa sunt; jam dies judicii instat. Qui hoc dicunt, et fideliter dicunt, tanquam obviam eunt sponso cogitationibus talibus. Sed ecce bellum super bellum, tribulatio super tribulationem, terrae motus super terrae motum, fames super famem, gens super gentem, et nondum venit sponsus. Cum ergo exspectatur ut veniat, dormiunt omnes illi qui dicunt, Ecce venit, et dies judicii hic nos invenit. Cum dicit, dormit. Ergo observet ad somnum suum, et perseveret in charitate usque ad somnum suum: exspectantem illum inveniat somnus. Puta enim quia dormivit. Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat 8Psal. XL, 9 . Dormierunt ergo omnes: et de illis prudentibus, et de illis fatuis omnes dormierunt.

Notes

  1. 8. Psal. XL, 9