Praedicatores pacem ferre jussi. Tales igitur Apostoli Christi praedicatores Evangelii, non salutantes in via, hoc est, non aliud quaerentes vel agentes, sed germana charitate Evangelium annuntiantes, veniant ad domum et dicant, Pax huic domui. Non ore solum dicunt: quo pleni sunt, fundunt; praedicant pacem, et habent pacem. Non sunt tales de quibus dictum est, Pax, pax, et non est pax 18Jerem. VIII, 11 . Quid est, Pax, pax, et non est pax? Praedicantes, non habent; laudant, et non amant; dicunt, et non faciunt. Sed tamen tu accipe pacem; sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. Qui ergo plenus est pace, et salutat, Pax huic domui; si est illic filius pacis, requiescet super eum pax illius: si quo minus, forte enim non est illic filius pacis, nihil perdidit qui salutavit; ad vos, inquit, revertetur. Revertetur ad te, quae non discessit a te. Hoc enim dicere voluit: Tibi prodest quod annuntiasti, nihil ei profuit qui non suscepit: non quia ille inanis remansit, ideo tu perdidisti mercedem; redditur tibi pro voluntate tua, redditur tibi pro charitate quam impendisti, reddet tibi qui te securum fecit voce angelica, Pax in terra hominibus bonae voluntatis 19Luc. II, 14 .