Cavenda superbia, et adhibenda vigilantia. Sed cavete, ne veniat vobis pes superbiae; et vigilate, ne vos manus moveant peccatorum 30Ibid., 12. Primum ne contingat, orate ut ab occultis vestris mundet vos: secundum vero ne irruat et dejiciat vos, petentes ut ab alienis parcat vobis 31Psal. XVIII, 13, 14; jacentes surgite, surgentes state, stantes adsistite, adsistentes persistite. Nolite ultra ferre jugum: disrumpite potius vincula eorum, et abjicite a vobis jugum ipsorum 32Psal. II, 3, ne iterum servitutis jugo attineamini. Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis 33Philipp. IV, 5, 6 . Manducate nunc panem doloris: veniet tempus, quando post panem tristitiae panis vobis laetitiae ministretur. Sed meritum illius, hujus est tolerantia, Aversio et fuga tua panem luctus commeruit: convertere, compungere, et redi ad Dominum tuum. Paratus est ille compuncto et redeunti panem gaudii erogare; si non dissimules nec differas pro fuga tua flebiliter aerumnosus orare. In tantis ergo catervis molestantium induite vos cilicio, et humiliate in jejunio animam vestram. Redditur humilitati quod superbiae denegatum est. Et vos quidem cum scrutaremini, atque ipsius fugae ac desertionis persuasor in Trinitatis tremendae omnipotentiae debite increparetur, non estis induti cilicio: sed tamen vestri pedes in eodem mystice constiterunt.