Christi medici ars commendata in curatione Pauli. Quomodo ergo ipse Saulus postea Paulus gratulatur se ad Dei pervenisse misericordiam, quia primus, hoc est excellens in peccatis inventus est: Et tamen misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, propter eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam: ut dicant sibi omnes, Si Paulus sanatus est, ego quare despero? Si a tanto medico tam desperatus aeger sanatus est, ego cur vulneribus meis illas manus non aptabo? ad illas manus non festinabo? Ut hoc dicerent homines, ideo Saulus factus est ex persecutore apostolus 14Act. VII-IX. Quia quo venit medicus, quaerit aliquem ibi desperatum, et ipsum sanat: et si pauperrimum inveniat, tamen desperatum inveniat; non ibi quaerit mercedem, sed commendat artem. Dicam ergo quod coeperam. Quomodo ergo Saulus congratulatur se a Christo, quia peccator erat, assumptum atque sanatum, nec dixit, Maneam in peccato, quia propter me venit Christus, non propter justum: ita etiam tu, qui audieras quia Christus propter peccatores venit, noli tibi dormire in dulci stratu; sed audi ipsum Paulum dicentem, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 15Ephes. V, 14 . Noli amare stratum peccati. Totum stratum ejus vertisti in infirmitate ejus 16Psal. XL, 4 , dictum est antea. Surge, sanus esto, sanitatem ama, et noli rursus per superbiam de dextera ire ad sinistram, de valle ad montem, de humilitate ad tumorem. Cum factus fueris sanus, id est, cum juste coeperis vivere, Deo tribue, non tibi. Non enim laudando te, salvus factus es; sed contra te pronuntiando. Nam si te laudaveris per superbiam, gravius aegrotabis. Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 17Luc. XVIII, 14. Conversi ad Dominum, etc.