TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Martyrum gloria insipientibus abscondita. Malitia pro poena. Sicut audivimus, et cantando respondimus: Pretiosa est mors sanctorum Domini, sed in conspectu ejus 1Psal. CXV, 15 , non in conspectu insipientium. Visi sunt enim oculis insipientium mori, et aestimata est malitia exitus illorum. Malitia in latino sermone non eam significationem habere solet, quam habet in ea lingua qua Scriptura locuta est. Malitia enim in latina lingua dici solet, qua mali sunt homines: illa autem lingua malitia dicitur etiam malum, quod patiuntur homines. Malitia ergo isto loco poena intelligitur. Hoc itaque dixit: Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est poena exitus illorum: illi autem sunt in pace. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, haec est malitia: spes eorum, inquit, immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur 2Sap. III, 2-5 . Non enim condignae sunt passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis 3Rom. VIII, 18 . Sed donec reveletur abscondita est. Et quoniam abscondita est, ideo visi sunt oculis insipientium mori. Sed numquid quia abscondita est, etiam Deo abscondita est, apud quem pretiosa est? Ideo pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Huic igitur abscondito sacramento oculos fidei debemus, ut quod non videmus, credamus, et mala injuste perpessi fortiter toleremus.

Notes

  1. 1. Psal. CXV, 15
  2. 2. Sap. III, 2-5
  3. 3. Rom. VIII, 18