TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Filius Dei ante incarnationem nullo modo minor Patre. Attendite impietatem stolidam carnem sapere, quomodo scriptum est: Sapere secundum carnem, mors est 13Rom. VIII, 6 . Hic siste. Sequestro adhuc, et nondum loquor de incarnatione Domini nostri Jesu Christi unici Filii Dei: sed tanquam nondum factum sit quod jam factum est, attendo tecum, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Attendo tecum, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ibi mihi ostende et majorem et minorem. Quid dicturus es? Divisurus es Deum per qualitates, id est, per quasdam affectiones corporales vel animales, in quibus aliud atque aliud esse sentimus? Naturaliter dicere quidem possum: sed utrum sic et vos intelligatis, Deus viderit. Ergo, ut dicere coeperam, ante susceptionem carnis, antequam Verbum caro fieret et habitaret in nobis, ostende minorem, ostende aequalem. Numquid aliud et aliud Deus, ut ex alia parte sit minor illo Filius, et ex alia parte illi aequalis? Veluti si dicamus, Corpora sunt quaedam; potes mihi dicere, Aequale est in longitudine, sed minus est in robore. Plerumque enim duo corpora talia occurrunt, ut statura longitudinis aequalia sint, robore autem unum sit minus, alterum majus. Ergo talia quasi corpora cogitaturi sumus Deum et Filium ejus? cogitaturi sumus eum qui totus in Maria fuit, totus apud Patrem, totus in carne, totus super Angelos? Avertat Deus istas cogitationes a cordibus Christianorum. Item forte ita cogitabis, ut dicas: Et robore et longitudine aequales, sed colore dispares sunt. Ubi color, nisi in corporalibus? Ibi autem lux sapientiae. Ostende mihi colorem justitiae. Si ista colorem non habent, tu illa de Deo non diceres, si pudoris colorem haberes.

Notes

  1. 13. Rom. VIII, 6