TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fides intelligendo crescit. Putatis autem, charissimi, nihil dicere etiam illum qui dicit, Intelligam, ut credam? Quid enim nunc agimus, nisi ut credant, non qui non credunt, sed qui adhuc parum credunt? Nam si nullo modo credidissent, hic non essent. Fides eos adduxit, ut audiant; fides eos fecit praesentes verbo Dei: sed ipsa fides quae germinavit irriganda est, nutrienda est, roboranda est. Hoc est quod agimus. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 10I Cor. III, 6 et 7 . Loquendo, hortando, docendo, suadendo plantare possumus et rigare, non autem incrementum dare. Noverat autem ille cum quo loquebatur, qui fidei suae germinanti et adhuc tenerae, et adhuc infirmae, et ex magna parte titubanti, non tamen nullae fidei, sed alicui fidei adjutorem orabat, cui dicebat, Credo, Domine.

Notes

  1. 10. I Cor. III, 6 et 7