TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Gloriatio sit in cruce Christi, non in nostra justitia. Jam gloriatio in cruce sit Christi: non nos pudeat humilitatis Excelsi. Quamdiu discretio ciborum, et carnis circumcisio? Quorum Deus venter, et gloria in pudendis eorum 19Philipp. III, 19. Illis futura praenuntiabantur, jam facta credantur. Non simus ingrati ei qui venit, si exspectavimus ut veniret. Sed unde Judaei ab hac gratia extorres, alieni, fugitivi? Quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quam scientiam? Ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere: non tenentes Deum nisi in praeceptis, et suis viribus se arbitrantes implere posse praecepta, adjutorium devitarunt. Finis enim legis Christus, perfectio legis Christus, ad justitiam omni credenti 20Rom. X, 2-4 . Et quid facit Christus? Justificat impium. Credendo quippe in eum qui justificat impium, non pium, sed impium; faciens pium, quem reperit impium: credenti ergo in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Si enim Abraham ex operibus justificatus est, tanquam ipse fecerit, tanquam sibi hoc ipse praestiterit; habet gloriam, sed non apud Deum 21Id. IV, 5, 2 . Qui autem gloriatur, in Domino glorietur; et securus dicat, In tua justitia erue me, et exime me. Eruit enim et eximit in se sperantes; non suis viribus, quod acceperint, tribuentes. Et hoc ipsum enim est sapientiae, scire cujus est donum 22Sap. VIII, 21 . Quis hoc dixit? Qui rogavit Deum, ut daret illi continentiam. Quae justitia, quae particula justitiae impleri potest, sine aliqua continentia? Delectat enim peccare: nam si non delectaret, non fieret. Minus autem delectat justitia, aut non delectat, aut minus quam dignum est, delectat. Unde hoc, nisi de languoribus animae? Panis in fastidio est, et delectat venenum. Unde iste languor sanabitur, obsecro vos? Itane a nobismetipsis et per nosmetipsos? Qui omnes idonei fuimus vulnerare nos, quis nostrum est idoneus curare quod fecit? Sic et in ipsis delictis, quis non cum voluerit, vulnerat se? Sed non quis cum voluerit, sanat se. Sit ergo animus pius, sit fideliter christianus, sit gratiae non ingratus. Agnoscatur medicus: nunquam se sanat aegrotus.

Notes

  1. 19. Philipp. III, 19
  2. 20. Rom. X, 2-4
  3. 21. Id. IV, 5, 2
  4. 22. Sap. VIII, 21