TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Petrus mendax a se ipso, verax Dei beneficio. Audite hoc uno exemplo, brevi et magno: brevi, quia cito dicitur; magno, quia sapienter appenditur. Petrus unus ostendit hoc quod volo dicere. Quando dixit Domino Christo, Tu es Christus Filius Dei vivi: quid respondit? Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Verum dixisti, sed non de tuo. Unde ergo? Pater meus qui in coelis est, tibi revelavit. Inde beatus, quia de Dei; non nisi miser de tuo. Post haec, ubi ei Dominus ait, Beatus es, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est; post haec verba, coepit Dominus Christus praenuntiare passionem et mortem suam. Ibi continuo Petrus: Absit a te, Domine. Omnis homo mendax. Ecce paulo ante Petrus verax, ecce modo Petrus mendax. Sed unde Petrus verax? Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde Petrus mendax? Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 3Matth. XVI, 16, 17, 22, 23 . Omnis homo mendax. Dictum est ergo nobis, Omnis homo mendax, ut fugiamus nos ipsos, et curramus ad Deum, qui solus est verax.

Notes

  1. 3. Matth. XVI, 16, 17, 22, 23