Mites quinam sint. Mundus bonus et mundus malus. Audivimus exemplo qui sint mites: definiamus eos verbis, si possumus. Mites sunt, quibus in factis omnibus bonis, in omnibus quae bene faciunt, non placet nisi Deus; in omnibus quae mala patiuntur, non displicet Deus. Eia, fratres, attendite ad hanc regulam, ad hanc normam; extendamus nos ad illam, quaeramus incrementum, ut impleamus illam. Quid enim prodest, quia plantamus et rigamus, nisi Deus incrementum dederit? Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 8I Cor. III, 7 . Audi, qui vis mitis esse, qui vis mitigari a diebus malignis, qui diligis legem Dei; ut non sit in te scandalum, et sit tibi pax multa, ut possideas terram, et delecteris in multitudine pacis: audi, qui vis mitis esse. Quidquid boni facis, non tibi placeas. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 9Jacobi IV, 6. Ergo quidquid boni facis, non tibi placeat nisi Deus: quidquid mali pateris, non tibi displiceat Deus. Quid plura? Hoc fac, et vives. Non te absorbebunt dies maligni; evades quod dictum est, Vae mundo ab scandalis. Cui mundo enim Vae ab scandalis, nisi de quo dictum est, Et mundus eum non cognovit 10Joan. I, 10 ? Non illi mundo, de quo dictum est, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi 11II Cor. V, 19 . Mundus malus, mundus bonus: mundus malus, omnes in mundo mali; et mundus bonus, omnes in mundo boni. Sicut attendimus plerumque agrum. Plenus est ager iste: quo fructu? Tritico. Itemque dicimus, et verum dicimus, Plenus est ager iste palea. Arbor est, plena est fructu. Alter dicit, Plena est foliis. Et qui dicit, Plena est fructu, verum dicit: et qui dicit, Plena est foliis, verum dicit. Nec plenitudo foliorum abstulit fructui locum, nec plenitudo fructuum turbam expulit foliorum. Utroque plena est: sed aliud quaerit ventus, aliud cultor colligit. Sic ergo, cum audis, Vae mundo ab scandalis, noli terreri; dilige legem Dei, non tibi erit scandalum.