Omnia bona, et ipsa etiam fides a Deo est. Fides plena. Magna ergo bona commemoravit Apostolus, Pax fratribus, et charitas cum fide: magna bona. Sed dicat unde bona ista: unde sunt, a nobis, an a Deo? Si dicis, A nobis; in te gloriaris, non in Deo. Si autem didicisti quod ait et ipse Apostolus, Ut qui gloriatur, in Domino glorietur 8I Cor. I, 31 ; confitere pacem, charitatem cum fide, non tibi esse nisi a Deo. Sed respondes mihi: Tu hoc dicis, proba quod dicis. Probo: ipsum Apostolum testem vocabo. Ecce habetis: Apostolus dixit, Pax fratribus, et charitas cum fide. Ipse dixit. Quid ipse dixit? Vide, sequitur, Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Quid ergo habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 9I Cor. IV, 7? Nam si gloriatus est Abraham, ex fide gloriatus est. Quae est fides plena et perfecta? Quae credit ex Deo esse omnia bona nostra, et ipsam fidem. Iterum dicit Apostolus, Misericordiam consecutus sum. O confessio! Non ait, Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed, ut fidelis essem, misericordiam consecutus sum 10Id. VII, 25 .