Dies a Domino factus Christi Ecclesia ex Judaeis et Gentibus. Quod cantavimus Deo, Hic est dies quemfecit Dominus, hinc loquamur quod dederit. Hic Scriptura utique prophetica aliquid nos intelligere voluit, aliquem diem non vulgarem, non conspicuum oculis carnis, non eum diem qui oritur et occidit, sed diem qui potuit scire ortum, nescire occasum. Videamus quod supra dixerat idem Psalmus: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est, iste est mirabilis in oculis nostris. Et sequitur, Hic est dies quem fecit Dominus. Exordium diei hujus a lapide angulari sumamus. Quis est lapis angularis, quem reprobaverunt Judaeorum doctores? Legis enim periti doctores Judaeorum reprobaverunt eum, dicentes: Non est iste a Deo, qui solvit sabbatum 1Joan. IX, 16 . Jam dixistis, Non est iste a Deo, qui solvit sabbatum. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Quomodo in caput anguli? Quare angularis lapis dictus est Christus? Quia omnis angulus duos parietes de diverso pacificat. Venerunt Apostoli de circumcisione, venerunt de gente Judaeorum; venerunt inde et illae turbae quae praecedebant et sequebantur jumentum ejus, dicentes quod in hoc ipso Psalmo est, Benedictus qui venit in nomine Domini 2Matth. XXI, 9, et Psal. CXVII, 26 . Venerunt inde tot Ecclesiae, de quibus dicit apostolus Paulus, « Eram ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo: tantum autem audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum » 3Galat. I, 22-24; Judaei, sed adhaerentes Christo, sicut Apostoli, venientes et credentes Christo, et unum parietem facientes. Restabat alius paries, Ecclesia de Gentibus veniens: invenerunt se. Pax in Christo, unitas in Christo, qui fecit utraque unum 4Ephes. II, 11-22. Ipse est dies quem fecit Dominus. Totum diem intellige, caput et corpus: caput Christus, corpus Ecclesia. Iste est dies quem fecit Dominus.
Sermones
Notes
- 1. Joan. IX, 16
- 2. Matth. XXI, 9, et Psal. CXVII, 26
- 3. Galat. I, 22-24
- 4. Ephes. II, 11-22