In saeculi adversitate seu felicitate cupiditas tempestas est. Eia, fratres, sermo concludendus est. Attendite saeculum quasi mare, ventus validus, et magna tempestas. Unicuique sua cupiditas, tempestas est. Amas Deum; ambulas super mare, sub pedibus tuis est saeculi tumor. Amas saeculum; absorbebit te. Amatores suos vorare novit, non portare. Sed cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut vincas tuam cupiditatem, invoca Christi divinitatem. Putatis tunc esse ventum contrarium, quando est hujus saeculi adversitas? Quando enim bella, quando tumultus, quando fames, quando pestilentia, quando cuique hominum, etiam singulo evenit privata calamitas, tunc putatur ventus adversus, ibi putatur invocandus Deus. Quando autem temporali felicitate saeculum arridet, quasi non est ventus contrarius. Noli hinc interrogare temporis tranquillitatem: interroga, sed tuam cupiditatem. Vide si tranquillitas est in te; vide si non te subvertit ventus interior: hoc vide. Magnae virtutis est, cum felicitate luctari, ne illiciat, ne corrumpat, ne ipsa subvertat felicitas. Magnae, inquam, virtutis est, cum felicitate luctari; magnae felicitatis est, a felicitate non vinci. Disce calcare saeculum: memento fidere in Christo. Et si motus est pes tuus, si titubas, si aliqua non superas, si mergi incipis, dic: Domine, pereo, libera me. Dic, Pereo; ne pereas. Solus enim a morte carnis liberat te, qui mortuus est in carne pro te. Conversi ad Dominum, etc.