TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Amor in Deum tum apparet, si amantur lucra Dei. Ergo commendavit nobis Dominus oves suas, quia Petro commendavit: si tamen ex aliqua parte vel extrema digni sumus pulverem vestigiorum Petri calcare; commendavit nobis oves Dominus. Oves ipsius estis, vobiscum oves sumus, quia christiani sumus. Jam diximus, pascimus et pascimur. Amate Deum, ut amet vos Deus. Et non potestis ostendere quantum ametis Deum, nisi quantum apparueritis amare lucra Dei. Quid habes praestare Deo, homo cordate? quid praestas Deo? Quid praestabat Petrus? Totum hoc: Pasce oves meas 16Joan. XXI, 17 . Quid praestas Deo, ut sit major, ut sit melior, ut sit ditior, ut sit honoratior? Qualiscumque tu eris, ille hoc erit quod erat. Ergo attende juxta te, ne forte proximo praestare debeas, quod perveniat ad Deum. Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 17Matth. XXV, 40 . Si ergo esurienti juberis panem frangere, tu pulsanti debes ecclesiam claudere?

Notes

  1. 16. Joan. XXI, 17
  2. 17. Matth. XXV, 40