Mons in mare missus ab Apostolis. Ideo discipulis mirantibus arboris ariditatem, commendavit fidem, et ait illis, Si habueritis fidem, et nihil discriminaveritis, id est in omnibus Deo credideritis: non dixeritis, Hoc potest Deus, hoc non potest; sed de Omnipotentis omnipotentia praesumpseritis: non solum hoc facietis, sed et monti huic si dixeritis, Tollere et mittere in mare, fiet. Et quaecumque oraveritis credentes, accipietis. Legimus miracula facta a discipulis, imo facta a Domino per discipulos: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere 6Joan. XV, 5 . Potuit Dominus multa sine discipulis, nihil discipuli sine Domino. Qui potuit facere et ipsos discipulos, non utique est adjutus ab ipsis ut faceret ipsos. Legimus Apostolorum miracula, nusquam autem legimus arborem ab his arefactam, aut montem in mare translatum. Quaeramus ergo ubi factum sit. Non enim verba Domini vacare potuerunt. Si attendas istas usitatas et notas arbores et istos montes, non est factum. Si attendas arborem de qua dixit, et montem ipsum Domini de quo propheta dixit, Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini 7Isai. II, 2 : si haec attendas, si haec intelligas; et factum est, et per ipsos factum est. Arbor gens Judaea, sed iterum dico, reprobata, non vocata: arbor illa, quam commemoravimus, gens Judaea. Mons sicut docuit propheticum testimonium, ipse Dominus. Arida arbor, gens Judaea sine honore Christi: mare, saeculum hoc omnibus Gentibus. Vide jam Apostolos loquentes ad arborem arefaciendam, et mittentes montem in mare. Loquuntur in Actibus Apostolorum ad Judaeos contradicentes et verbo veritatis resistentes, hoc est, folia habentes, et fructum non habentes, et dicunt illis, Vobis primum oportebat annuntiare verbum Dei, sed quoniam repulistis illud: Prophetarum verba loquimini, et non agnoscitis quem praenuntiarunt Prophetae, hoc est, folia habentes: Ecce convertimus nos ad Gentes 8Act. XIII, 46 . Hoc enim etiam per prophetam praedicatum est: Ecce posui te in lucem Gentium, ut sis salus usque in fines terrae 9Isai. XLIX, 6 . Ecce aruit arbor; et Christus ad Gentes, mons translatus in mare. Quomodo enim arbor non aresceret posita in vinea, de qua dictum erat, Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem 10Id. V, 6 ?