Legis datae insufficientiae; gratiae necessitas in Elisaeo figurata. Sed ipse misit et Legem. Per servum suum Legem, per se ipsum gratiam. Attende Elisaeum in magno altoque mysterio, tanquam prophetam, agendo praenuntiantem, non solum loquendo. Mortuus erat filius hospitae ipsius. Quid significabat mortuus puer, nisi Adam? Nuntiatum est sancto Prophetae, gerenti in prophetia typum Domini nostri Jesu Christi: misit per servum baculum suum, et ait illi, Vade, vade, pone super puerum mortuum. Perrexit ille, tanquam servus obediens. Sciebat Propheta quid fecerat. Posuit baculum supra mortuum, non surrexit. Si enim data esset Lex quae possit vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Non ergo potuit Lex vivificare. Venit ipse grandis ad parvulum, salvator ad salvandum, vivus ad mortuum: venit ipse. Et quid fecit? Juvenilia membra contraxit, tanquam se ipsum exinaniens, ut formam servi acciperet 14Philipp. II, 7. Juvenilia ergo membra contraxit, parvum se parvo coaptavit, ut efficeret corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae 15Id. III, 21. Itaque in isto typo Christi prophetice expresso suscitatus est mortuus 16IV Reg. IV, 18-37, tanquam justificatus est impius.