TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tractatoris humilitas. Ut potui, difficillimam quaestionem, si tamen aliquatenus potui, Domino miserante atque adjuvante, tractavi. Quidquid tamen in ejus difficultate apprehendere non valui, non imputetur ipsi veritati, quae salubriter pios, etiam cum occultatur, exercet; sed infirmitati meae, qui vel intelligenda conspicere, vel intellecta explicare non potui. De his autem quae forte potuimus et cogitando vestigare, et dicendo expedire, illi sunt agendae gratiae, a quo quaesivimus, a quo petivimus, ad quem pulsavimus, ut haberemus unde et nos meditando aleremur, et vobis loquendo ministraremus.