Ex multitudine cor ad unum gratia Dei convertitur. Martyres unius delectationis Dei amore in mundi blanditiis et acerbitatibus victores. Ait fidelis Scriptura: Fecit Deus hominem rectum, et ipsi exquisierunt cogitationes multas 11Eccle. VII, 30 . Fecit Deus, inquit, hominem rectum, et ipsi: unde ipsi, nisi per liberum arbitrium? Et ipsi exquisierunt cogitationes multas. Rectum dixerat factum, et tamen non ait, Et ipsi exquisierunt cogitationes pravas, quia dixerat rectum; aut cogitationes iniquas; sed dixit, multas. Ab ista multitudine, corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 12Sap. IX, 15 . Liberet nos Deus ab ista multitudine cogitationum humanarum, et liberet nos ab uno, ut simus in illo unum ex multitudine. Conflet nos igne charitatis, ut uno corde sequamur unum, ne in multa decidamus ex uno, et in multis dispergamur relicto uno. De hoc enim uno Apostolus loquebatur, cum diceret, Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse: quid? Unum autem: quid unum? Ea quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, sequor 13Philipp. III, 13 . Unum sequor; unum inquit, sequor: sed non me arbitror apprehendisse; quia deprimit corpus, quod corrumpitur, sensum multa cogitantem. Ecce quo ibant martyres; quando fervebant, multum strepitum non curabant, quia unum amabant. Desiderium videte martyrum: Unam, inquit, petii a Domino. Unam petii: vale, inquit, facio multitudini saeculari. Unam petii: unam utique beatitudinem, unam felicitatem, unam veram, non multas falsas. Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Quae est ista una? Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Utquid hoc? Ut contempler delectationes Domini 14Psal. XXVI, 4 . Martyres sancti quando illam delectationem cogitabant, tunc illis mala omnia et acerba atque aspera vilescebant. Erat delectatio contra delectationem: erat delectatio contra dolorem. Delectatio illa contra utrumque pugnabat, et contra saevientem mundum, et contra blandientem. Respondebat mundo: Quid blandiris? Dulcius est quod amo, quam id quod polliceris. Audio dicentem mihi Deum, imo Scripturam sanctam: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te 15Psal. XXX, 20 ? Ecce iterum bona multitudo, quia non dissentiens, sed in uno.
Sermones
Notes
- 11. Eccle. VII, 30
- 12. Sap. IX, 15
- 13. Philipp. III, 13
- 14. Psal. XXVI, 4
- 15. Psal. XXX, 20