Christiani, propter nos; praepositi, propter alios. -- Et factum est ad me verbum Domini, dicens: Fili hominis, propheta super pastores Israel. Hanc lectionem modo, cum legeretur, audivimus: hinc cum vestra Sanctitate aliquid loqui decrevimus. Adjuvabit ipse, ut vera dicamus, si non nostra dicamus. Nam si nostra dixerimus, pastores erimus pascentes nos, non oves: si autem illius sunt quae dicimus, per quemlibet ipse vos pascet. Haec dicit Dominus Deus: O pastores Israel, qui pascunt se solos! Numquid non oves pascunt pastores ? Id est, non se pascunt pastores, sed oves. Haec prima causa est quare arguantur pastores isti, quia se ipsos pascunt, non oves. Qui sunt qui se ipsos pascunt? De quibus Apostolus dicit: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi 2Philipp. II, 21 . Nos enim, quos in isto loco, de quo periculosa ratio redditur, Dominus secundum dignationem suam, non secundum meritum nostrum constituit, habemus duo quaedam: unum, quod christiani sumus; alterum, quod praepositi sumus. Illud quod christiani sumus, propter nos est: quod autem praepositi sumus, propter vos est. In eo quod christiani sumus, attenditur utilitas nostra: in eo quod praepositi, nonnisi vestra. Sunt autem multi christiani, et non praepositi, qui perveniunt ad Deum, faciliore fortasse itinere, et tanto forte expeditius ambulantes, quanto minorem sarcinam portant. Nos autem, excepto quod christiani sumus, unde rationem reddemus Deo de vita nostra, sumus etiam praepositi, unde rationem reddemus Deo de dispensatione nostra. Ad hoc istam difficultatem propono, ut compatientes nobis, oretis pro nobis. Veniet enim dies, quo cuncta adducantur in judicium 3Eccle. XII, 14. Et ille dies, si saeculo longe est, unicuique homini vitae suae ultimus prope est. Tamen utrumque latere Deus voluit, et quando veniat finis saeculi, et quando sit in unoquoque homine hujus vitae finis. Vis non timere diem occultum? Dum venerit, inveniat te paratum. Cum ergo praepositi ad hoc sint, ut his qui subjecti sunt consulant; non in eo quod praesunt, omnino utilitatem suam attendant, sed eorum quibus ministrant. Quisquis ita praepositus est, ut in eo quod praepositus est, gaudeat, et honorem suum quaerat, et commoda sua sola respiciat, se pascit, non oves. Ad hos sermo dirigitur. Audite tanquam oves Dei, et videte quemadmodum vos securos fecerit Deus: qualescumque sint qui vobis praesunt, id est, qualescumque nos simus; vobis securitatem dedit, qui pascit Israel. Nam Deus non deserit oves suas; et mali pastores poenas debitas luent, et oves promissa percipient.