TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Manifestationis Christi solemnitas. Ad partum Virginis adorandum Magi ab Oriente venerunt. Hunc diem hodie celebramus, huic debitam solemnitatem sermonemque persolvimus. Illis dies iste primus illuxit, anniversaria nobis festivitate rediit. Illi erant primitiae Gentium, nos populus Gentium. Nobis hoc lingua nuntiavit Apostolorum, stella illis tanquam lingua coelorum: et nobis iidem Apostoli, tanquam coeli, enarraverunt gloriam Dei 1Psal. XVIII, 1. Cur enim non agnoscamus eos coelos, qui facti sunt sedes Dei? sicut scriptum est, Anima justi, sedes est sapientiae 2Sap. VII . Per hos enim coelos ille coelorum fabricator et habitator intonuit, quo tonitru mundus contremuit, et ecce jam credit. Magnum sacramentum. In praesepi tunc jacebat, et Magos ab Oriente ducebat. Abscondebatur in stabulo, et agnoscebatur in coelo; ut agnitus in coelo manifestaretur in stabulo, et appellaretur Epiphania dies iste, quod latine manifestatio dici potest: simul ejus celsitudinem humilitatemque commendans, ut qui in aperto coelo signis sidereis monstrabatur, in angusto diversorio quaesitus inveniretur; invalidus infantilibus membris, involutus infantilibus pannis, adoraretur a Magis, timeretur a malis.

Notes

  1. 1. Psal. XVIII, 1
  2. 2. Sap. VII