Hortatur ut vitam mutent in melius. Vitam solam non curant homines habere bonam. Qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Haec est ergo erogatio mea. Qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Malus fuit heri, et non est mortuus. Si mortuus esset, et malus esset, isset unde non redisset. Malus fuit heri, vivit hodie: prosit illi quod vivit, non male vivat. Quare ergo diei hesterno hodiernum vult addere malum? Longam vitam vis habere; bonam non vis? Quis longum ferat malum vel prandium? Usque adeo caecitas mentis occalluit, usque adeo surdus est homo interior, ut omnia bona velit habere praeter seipsum? Vis habere villam? Nego te habere velle malam villam. Uxorem vis habere? Non vis nisi bonam: domum nonnisi bonam. Quid curram per singula? Caligam non vis habere malam, et vis habere vitam malam? Quasi plus tibi noceat mala caliga, quam vita mala. Cum tibi caliga mala et constricta nocuerit, sedes, discalceas te, abjicis, aut corrigis, aut mutas, ne digitum laedas; et calceas te. Mala vita est, qua animam perdis. Sed plane hoc video unde fallaris. Caliga nocens dolorem facit, vita nocens voluptatem: illud nocet, illud libet. Sed quod ad tempus libet, postea pejus dolet. Quod autem ad tempus salubriter dolet, postea infinita voluptate et abundanti gaudio laetificat; secundum illud quod scriptum est, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent 3Psal. CXXV, 5 ; et illud, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur 4Matth. V, 5 .