TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cypriani passio recolitur. Sermonem a nobis debitum auribus et cordibus vestris exigit tam grata et religiosa solemnitas, qua passionem beati Martyris celebramus. Tristis procul dubio tunc Ecclesia fuit, non damno cadentis, sed desiderio recedentis; semper cupiens videre praesentem tam bonum rectorem atque doctorem. Sed quos afflixerat sollicitudo certaminis, consolata est corona victoris. Et nunc, non solum sine ulla tristitia, verum etiam cum ingenti laetitia cuncta quae tunc gesta sunt legendo et diligendo recolimus; dieque isto gaudere jam concessum est, non timere. Neque enim eum formidamus terribiliter venientem, sed expectamus hilariter redeuntem. Placet itaque universam illam fidelissimi et fortissimi et gloriosissimi Martyris passionem cum exsultatione recordari praeteritam, quam tunc fratres cum sollicitudine sustinuere futuram.