TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verbum a Patre non recessisse adventu in carnem, similitudine monstratur. Quid hoc miramur de Verbo Dei, cum sermo iste quem promimus ita liber sensibus influat, ut eum et recipiat, et non includat auditor? Nam nisi reciperetur, neminem instrueret: si includeretur, ad alios non veniret. Et utique sermo iste verbis syllabisque dividitur: nec tamen ex eo tanquam ex cibo ventris singulas particulas tollitis; sed omnes totum auditis, totum singuli capitis. Nec timemus dum loquimur, ne totum audiendo unus absumat, nec alter possit habere quod sumat: sed ita vos attentos esse volumus, nullius aurem mentemque fraudantes, ut et totum singuli audiatis, et totum ad audiendum caeteris relinquatis. Neque hoc fit alternis temporibus, ut cum sermo qui dicitur ad te primum intraverit, exeat a te, ut ad alium possit intrare: sed simul ad omnes venit, et totus ad singulos pervenit. Et si totus memoria teneri valuisset, sicut ad totum audiendum omnes venistis, ita cum toto singuli rediretis. Quanto magis Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, et quod in se manens innovat omnia; quod nec locis concluditur, nec temporibus tenditur, nec morulis brevibus longisque variatur, nec vocibus texitur, nec silentio terminatur; quanto magis hoc tantum et tale Verbum potuit matris uterum assumpto corpore fecundare, et de sinu Patris non emigrare? hinc ad oculos humanos exire, inde mentes angelicas illustrare? hinc ad terras procedere, inde coelos extendere? hinc homo fieri, inde homines facere?