TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sindones fecit, et vendidit. Bene quia sindones fecit: quare vendidit, nisi quia non quaerit datum, sed requirit fructum? Venditionem enim istam primo intelligite, fratres, gratuitam. Et aliquis emit gratis? Si gratis tollit, non emit: si emit, pretium dat, non gratis tollit. Et ubi est, Qui sititis, venite ad aquam, emite vobis sine argento 42Isai. LV, 1 ? Quando emis, non argentum das; et tamen emis. Si emis, aliquid das; non tamen argentum das: te ipsum das. Sindones enim referte ad illa linea, quae spiritualia sunt, quae facit et praedicat ista mulier per omnes terras. Et forte vendere dicenda est: quia dixit Apostolus, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si carnalia vestra metamus 43I Cor. IX, 11 ? Etenim ratio illa est dati et accepti: nam in omni venditione ratio dati et accepti versatur. Contristatur autem Apostolus adversus quaedam fora, ubi non vendidit sindones: Nulla, inquit, mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti 44Philipp. IV, 15 . Sed ille qui sic vendidit, non quaerit datum, sed requirit fructum: ne quasi venditorem Evangelii putetis. Est quidem ille mercator Domini sui, sed magis pretium quaerit. Nam quidquid prorsus vendit, dat spiritualia: et quid quaerit? forte carnalia? Debentur quidem et ista: sed non ipsa quaerebat Apostolus, dicens, Non enim quaero vestra, sed vos ipsos 45II Cor. XII, 14 . Date ergo pretium, date vos ipsos. Neque enim et Joseph in Aegypto frumenta non vendebat: et tamen ipsos ementes, servos regios faciebat 46Gen. XLII. Volentes vivere in illa fame, accipiebant frumenta, et fiebant servi. Timemus nos fieri servi? Vae nobis, si non erimus illius servi. Quid nobis prodest recusare talem Dominum? Et sub diabolo erimus, et famem patiemur, et potestatem veri Domini non effugiemus. Te ipsum da, et eme tibi sindonem, id est, spirituale amictorium. Sic etiam cujusdam panis pretium tu ipse es. Quid enim? Quia das te voluptati, nonne pro concupiscentia carnis, tanquam ut emas meretricem, te ipsum das pretium? Quantum est ut Deo te des, panem vivum tibi emas, qui de coelo descendit, eodem ipso pretio quod tu ipse es? Pretium enim meretricis tantum est, quantum panis unius 47Prov. VI, 26 ?. Sindones fecit, et vendidit.

Notes

  1. 42. Isai. LV, 1
  2. 43. I Cor. IX, 11
  3. 44. Philipp. IV, 15
  4. 45. II Cor. XII, 14
  5. 46. Gen. XLII
  6. 47. Prov. VI, 26