Confessio duplex, laudantis et poenitentis. Confessio aut laudantis est, aut poenitentis. Sunt enim parum eruditi, qui cum audierint confessionem in Scripturis, tanquam nisi peccatorum esse non possit, continuo tundunt pectora; velut jam moneantur confiteri peccata. Sed ut noverit Charitas vestra, non ad sola peccata pertinere confessionem, audiamus illum, de quo dubitare non possumus quod nullum omnino habebat peccatum, exclamantem et dicentem, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quis hoc dixit? Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus 2I Petr. II, 22 : qui solus verissime dicere potuit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 3Joan. XIV, 30 . Et tamen confitetur. Sed confessor iste, laudator est, non peccator. Denique audi quid confiteatur, audi laudes: et laus ipsa salus est nostra. Quid enim confitetur Deo Patri Filius sine peccato? Confiteor tibi, inquit, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis 4Matth. XI, 25 . Istam laudem commendavit Patris, quia abscondit haec a sapientibus et prudentibus, id est, superbis et arrogantibus; et revelavit ea parvulis, id est, infirmis et humilibus.