Filia Archisynagogi, et Haemorrhoissa. Habes hoc et in Evangelio sacratissime figuratum. Filia Archisynagogi quaedam defuncta erat, pater ejus rogabat Dominum, ut iret ad eam: aegram reliquerat et in periculo constitutam. Ibat Dominus ad visitandam et sanandam aegram: interea mortua nuntiata est, et dictum est patri, Puella mortua est, noli jam vexare magistrum. Dominus autem qui sciebat se posse mortuos suscitare, non abstulit spem desperato, et ait patri: Noli timere, tantum crede. Pergebat ad puellam: atque in itinere inter turbas, quomodo potuit, coarctavit se quaedam mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, et diuturno illo languore in medicos frustra omnia quae habebat impenderat. Ubi fimbriam vestimenti ejus tetigit, sana facta est. Et Dominus: Quis me tetigit? Admirantes discipuli qui nesciebant quid esset factum, et videbant eum a turbis comprimi, et de una quae leviter tetigerat fuisse sollicitum, responderunt: Turba te premit, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis. Nam isti premunt, illa tetigit. Corpus ergo Christi multi moleste premunt, pauci salubriter tangunt. Tetigit me, inquit, aliquis. Ego enim sensi de me virtutem exiisse. At ubi vidit illa non se latuisse, provoluta est ante pedes ejus, et confessa est quid esset factum. Post haec perrexit, pervenitque quo tendebat, et puellam filiam Archisynagogi inventam mortuam suscitavit 7Luc. VIII 41-56.