TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Moyses in monte moriens, quid adumbravit. Videamus et hanc: Ascende in montem, et morere. Per mortem corporalem Moysi figurata est mors ipsius dubitationis; sed in monte. O mira mysteria! Hoc certe expositum et intellectum, quanto dulcius quam manna? Ad petram nata est dubitatio, in monte mortua est. Quando fuit humilis Christus in passione, quasi petra jacebat ante oculos: merito in illo dubitabatur, humilitas illa nihil magnum praetendebat. Merito ipsa humilitate factus est lapis offensionis: resurrectione autem clarificatus magnus apparuit, jam mons est. Jam ergo illa dubitatio, quae nata erat ad petram, in monte moriatur. Agnoscant discipuli salutem suam, revocent spem suam. Attende quemadmodum moriatur illa dubitatio, attende quemadmodum moriatur Moyses in monte. Non intret in terram promissionis: nolumus ibi dubitationem; moriatur. Ostendat nobis eam Christus mori. Trepidavit Petrus: et negavit ter. Petra enim erat Christus. Resurrexit, mons factus est: firmavit et Petrum. Sed moritur dubitatio. Quomodo moritur? Petre, amas me? Cordis inspector, cordis cognitor interrogat; et vult audire quod ametur, et parum est semel. Interrogat hoc, audit prope cum taedio ipsius Petri: miratur enim interrogari se a praescio, sed etiam toties interrogari cum semel sufficeret respondere etiam nescienti. Sed tanquam tibi diceret Dominus, Exspecto, numerus legitimus impleatur: tertio confiteatur per amorem 22Joan. XXI, 15-17, quia ter negaverat per timorem 23Matth. XXVI, 69-74. Quod ergo Dominus toties interrogabat, dubitationem illam in monte occidebat.

Notes

  1. 22. Joan. XXI, 15-17
  2. 23. Matth. XXVI, 69-74