TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Evangelio terretur, ne episcopali onere posito securiorem vitam deligat. Servi est erogare; Domini, rationem exigere. Si non erogem, et pecuniam servem, terret me Evangelium. Possem enim dicere: Quid mihi est taedio esse hominibus, dicere iniquis, Inique agere nolite, sic agite, sic agere desistite? Quid mihi est oneri esse hominibus? Accepi quomodo vivam, quomodo ussus sum, quomodo praeceptus sum, assignem quomodo accepi: de aliis me reddere rationem quo mihi? Evangelium me terret. Nam ad istam securitatem otiosissimam nemo me vinceret. Nihil est melius, nihil dulcius, quam divinum scrutari, nullo strepente, thesaurum: dulce est, bonum est. Praedicare, arguere, corripere, aedificare, pro unoquoque satagere magnum onus, magnum pondus, magnus labor. Quis non refugiat istum laborem?