TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sermo Dei adversarius noster. Ideo dicit Dominus, Concorda cum adversario tuo cito, dum es cum illo in via 7Matth. V, 25 . Quis est adversarius tuus? Sermo Legis. Quae est via? Vita ista. Quomodo est ille adversarius? Dicit, Non moechaberis: et tu vis moechari. Dicit, Non concupisces rem proximi tui: et tu vis rapere res alienas. Dicit, Honora patrem et matrem: et tu contumeliosus es in parentes. Dicit Lex, Noli dicere falsum testimonium 8Exod. XX, 1-17 : tu a mendacio non recedis. Quando vides quia ille sermo aliud jubet, et tu aliud facis, est adversarius tuus. Adversarium habes malum, non tecum intret in secretarium: compone dum es cum illo in via. Adest Deus qui vos concordet. Quomodo vos concordat Deus? Donando peccata, et inspirando justitiam, ut fiant opera bona. Cum ergo concordaveris cum adversario, id est, cum decalogo Legis, per Spiritum sanctum, pertinebis ad decem et septem. Cum pertinueris ad decem et septem, jam exinde excrescet numerus ad centum quinquaginta tres. Eris ad dexteram coronandus: ne remaneas ad sinistram damnandus.

Notes

  1. 7. Matth. V, 25
  2. 8. Exod. XX, 1-17