TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Oves a malis pastoribus quomodo reducit Deus. Ovis errantem pastorem sequendo non secura. Videamus ergo, quia sic proposueram, utrum auferat oves a pastoribus malis, et det eas pastoribus bonis. Video eum auferentem oves a pastoribus malis. Hoc enim dicit: Ecce ego ipse super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum, et avertam ab eis, ut non pascant oves meas; et non pascent adhuc pastores semetipsos . Cum enim dico, Pascant oves meas; illi se pascunt, non oves meas. Avertam, ut non pascant oves meas. Quomodo avertit, ut non pascant oves ipsius? Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 40Matth. XXIII, 3 . Tanquam diceret, Mea dicunt, sua faciunt. Si diceret, Facite securi quod faciunt, ipsos damnabo male viventes; vobis autem parcam, quia secuti estis praepositos vestros: si hoc diceret, deterreret malos pastores, pascentes non oves, sed se. Sed quoniam terret non solum caecum ducentem, sed et caecum sequentem (neque enim ait, Cadit in foveam ducens, et non cadit sequens: sed, Caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt 41Id. XV, 14 ; admonuit oves, et ait, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite. Cum enim non facitis quae faciunt mali pastores, non vos ipsi pascunt: cum autem facitis quae dicunt, ego vos pasco: mea enim dicunt, et non faciunt. Securi, inquiunt, sequimur episcopos nostros. Dicunt hoc saepe haeretici, quando veritate manifestissima convincuntur: Nos oves sumus, illi de nobis reddent rationem. Reddent plane malam de morte vestra. De morte ovis malignae reddet malus pastor malam rationem. Numquid ideo vivit ovis, quia assignatur pellis ipsius? Increpatur pastor, quia neglexit ovem errantem, et propterea in fauces lupi irruit, ut devoraretur. Quid illi prodest, quia affert pellem signatam? Paterfamilias vitam ovis inquirit. Sed ecce malus pastor attulit pellem: reddat de pelle rationem. Forte mentiturus est? Videbat desuper, qui postea judicat. Cui verba ille ficta numerat, cogitationes inspicit. Reddat pastor malus rationem de pelle ovis mortuae. Clamavi ei verba tua, et sequi noluit: dedi operam ut a grege non aberraret, et non obtemperavit. Plane si hoc dicat, et verum dicat (novit autem ille utrum verum dicat), reddit bonam rationem de ove mala. Si autem inspicit Deus quia neglexit errantem, quia non quaesivit pereuntem; quid prodest quod invenit pellem quam referret? Ipsam revocaret, ne pellem mortuae demonstraret. Si ergo non bonam rationem reddit, quia non quaesivit errantem; qualem reddet, qui fecit errantem? Hoc est quod dico: Si in Catholica episcopus constitutus non bonam rationem reddit de ove, si non quaesierit errantem a grege Dei; qualem rationem redditurus est haereticus, qui non solum non revocavit ab errore, sed etiam impulit in errorem?

Notes

  1. 40. Matth. XXIII, 3
  2. 41. Id. XV, 14