TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Similitudine ostenditur coaeternum esse Deo Patri Filium. Sed dicis: Et erat Pater; et ante Verbum? Quid quaeris? In principio erat Verbum. Quod invenis intellige: noli quaerere quod non potes invenire. Nihil est ante principium. In principio erat Verbum. Splendor Patris Filius est. De sapientia Patris, quod est Filius, dictum est, Candor est enim lucis aeternae 3Sap. VII, 26 . Quaeris Filium sine Patre? Da mihi lucem sine candore. Si aliquando non erat Filius, Pater lux obscura erat. Quomodo enim non obscura lux erat, si candorem non habebat? Ergo semper Pater, semper Filius. Si semper Pater, semper Filius. Quaeris a me utrum natus sit Filius? Respondeo, Natus. Non enim esset Filius, si non natus. Sed cum dico, Semper Filius; hoc dico, Semper est natus. Et quis intelligit, Semper est natus? Da mihi sempiternum ignem, et do tibi sempiternum splendorem. Benedicimus Deum, qui dedit nobis sacras Scripturas. In splendore lucis nolite esse caeci. Candor de luce gignitur, et tamen gignenti coaeternus est candor. Semper lux, semper candor ejus. Genuit candorem suum: sed numquid fuit sine candore suo? Generare sempiternum liceat Deo. Rogo, audite de quo loquimur: audite, advertite, credite, intelligite. De Deo loquimur. Filium Patri coaeternum fatemur et credimus. Sed homo, inquit, quando generat filium, major est qui generat, et minor qui generatur. Ecce verum est: in hominibus major est qui generat, et minor qui generatur, et pervenit ad robur patris sui. Sed quare, nisi quia cum ille crescit, ille senescit? Stet pater in tempore, et crescendo eum sequitur filius, et videbis aequalem. Sed ecce do tibi unde intelligas. Ignis generat splendorem coaevum. Non invenis in hominibus nisi minores filios, majores patres; non invenis coaevos: sed do tibi, sicut dixi, splendorem coaevum igni patri suo. Generat enim ignis splendorem, sed nunquam sine splendore. Cum ergo videas splendorem igni esse coaevum, permitte Deum generare coaeternum. Qui intelligit, gaudeat: qui autem non intelligit, credat. Quoniam verbum Prophetae evacuari non potest: Nisi credideritis, non intelligetis.

Notes

  1. 3. Sap. VII, 26