TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In Christi corpore non soli continentes, sed etiam conjugati locum habent. Conjugati humiles superbis continentibus meliores. Verumtamen primum id noveritis, charissimi, in corpore Christi excellentiora membra esse non sola. Est enim conjugalis vita laudabilis, et habet in corpore Christi locum suum: sicut et in nostro corpore non ea sola habent locum, quae excellentius locata sunt, sicut sensus in facie superiorem corporis partem occupaverunt; sed nisi pedes portarent, quidquid sublime est in terra jaceret. Unde Apostolus dicit: Et quae inhonesta sunt nostra, magis necessaria sunt. Deus temperavit corpus, ut non essent scissurae in corpore 6I Cor. XII, 23-25 . Novimus autem membra Christi, quae conjugalem agunt vitam, si membra Christi sunt, id est, si fideles sunt, si futurum saeculum vel sperant, vel exspectant, si norunt quare signum Christi portent, sicut novimus quod honorem deferunt vobis; novimus quod meliores esse vos judicant, quam ipsi sunt. Sed quantum vos illi honorant, tantum et vos mutuam honorificentiam eis praestare debetis. Si enim est in vobis sanctitas, timete ne perdatis eam. Unde? Per superbiam. Aliter perit sanctitas casti, si adulter fuerit; aliter perit, si superbus fiat. Et audeo dicere, conjugalem agentes vitam, si tenent humilitatem, superbis castis meliores sunt. Consideret enim Charitas vestra quod dico: diabolum attendite, numquid ei in judicio Dei objiciendum est adulterium aut fornicatio? Nihil horum facit, qui non habet carnem. Sola eum superbia et invidia mittit in ignem aeternum.

Notes

  1. 6. I Cor. XII, 23-25