Joannes praecursor maximus homo, ut Christus agnoscatur plus quam homo. Missus est ergo summus, homo, qui perhiberet testimonium ei qui plus esset quam homo. Quando enim ille, quo nemo major exsurrexit in natis mulierum, dicit, Non sum ego Christus, et humiliat se Christo, aliquid plus homine intelligendus est. Nam si quaeris summum hominem Joannem, plus homine Christus est; sic intellige praecursorem, ut quaeras judicem; sic audi praeconem, ut timeas judicem. Missus est, praedixit venturum. Et quale testimonium Joannes perhibet Christo? Quale audi: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere 9Joan I, 27 . Intellexisti, homo, quid ageres? Omnis qui se humiliat, exaltabitur 10Luc. XIV, 11 . Quid igitur de Christo? Nos omnes de plenitudine ejus accepimus 11Joan. I, 16 . Quid est, Nos omnes? Ergo Patriarchae, et Prophetae et Apostoli sancti, vel ante incarnationem praemissi, vel ab incarnato missi, omnes nos de plenitudine ejus accepimus. Nos vasa sumus, ille fons est. Ergo si intelleximus mysterium, fratres mei, Joannes homo est, Christus Deus est: humilietur homo, et exaltetur Deus. Ut humilietur homo, eo die natus est Joannes, quo dies incipiunt decrescere. Ut exaltetur Deus, eo die natus est Christus, quo dies incipiunt crescere. Magnum sacramentum. Ideo celebramus Natalem Joannis, sicut Christi, quoniam ipsa nativitas plena est mysterio. Quo mysterio? Altitudinis nostrae. In homine minuamur, in Deo crescamus. In nobis humiliemur, ut in illo exaltemur. Impletum est passionibus amborum hujus tantae rei sacramentum. Ut minueretur homo, caput perdidit Joannes: ut exaltaretur Deus, Christus ligno suspensus est. Ad hoc missus est Joannes, ut eum imitemur, et ad Verbum nos teneamus. Quantumcumque se jactet humana superbia, de quavis excellentia sanctitatis, quis erit quod Joannes? Quisquis es qui te magnum putas, non eris quod Joannes. Nondum natus erat, et jam nasciturum Dominum exsultans in utero praenuntiabat. Quid excellentius ista sanctitate? Imitare: audi quid dicat de Christo. Nos de plenitudine ejus accepimus. Lucerna in nocte fontem tibi ostendit, inde et ipse bibit: Nos enim, inquit, de plenitudine ejus omnes accepimus. Nos omnes: ille fons, nos vasa: ille dies, nos lucernae. Magna infirmitas hominum: per lucernam quaeritur dies.