De peccato in Spiritum sanctum quod in baptizatis, opinio quorumdam improbatur. Nonnullis videtur eos tantummodo peccare in Spiritum sanctum, qui lavacro regenerationis abluti in Ecclesia, et accepto Spiritu sancto, velut tanto postea dono Salvatoris ingrati, mortifero aliquo peccato se immerserint: qualia sunt vel adulteria, vel homicidia, vel ipsa discessio, sive omni modo a nomine christiano, sive a catholica Ecclesia. Sed iste sensus unde probari possit, ignoro: cum et poenitentiae quorumque criminum locus in Ecclesia non negetur; et ipsos haereticos ad hoc utique corripiendos dicat Apostolus, Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem 7II Tim. II, 25, 26 . Quis enim est fructus correctionis sine ulla spe remissionis? Postremo non ait Dominus, Qui fidelis catholicus dixerit verbum contra Spiritum sanctum; sed, Qui dixerit, hoc est, quilibet dixerit, quicumque dixerit, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Sive ergo sit ille Paganus, sive Judaeus, sive Christianus, sive ex Judaeis vel Christianis haereticus, sive quodlibet aliud habeat nomen erroris, non dictum est, Ille aut ille; sed, Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, id est, blasphemaverit Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Porro autem si omnis error contrarius veritati et inimicus catholicae paci, sicut supra ostendimus, dicit verbum contra Spiritum sanctum, nec tamen cessat Ecclesia ex omni errore corrigere atque colligere, qui remissionem peccatorum et ipsum quem blasphemaverant accipiant Spiritum sanctum; puto quod grande secretum tam magnae hujus quaestionis ostendimus. Lumen ergo expositionis a Domino requiramus.