TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Centurionis fides in humilitate. Discumbebat ergo Dominus in domo pharisaei cujusdam superbi. In domo ejus erat, ut dixi; et in pectore ejus non erat. In hujus vero Centurionis domum non intravit, et pectus possedit. Zacchaeus vero Dominum et domo suscepit, et animo 3Id. XIX, 6. Hujus tamen fides in humilitate laudatur. Dixit enim, Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Et Dominus, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: secundum carnem. Nam et iste jam Israelites erat secundum spiritum. Venerat Dominus ad Israelem carnalem, id est, ad Judaeos, ibi primum quaerere oves perditas, in quo populo, et de quo populo etiam corpus assumpserat: Non ibi inveni tantam fidem, ipse dicit. Possumus nos metiri fidem hominum, sicut homines: ille qui interiora cernebat, ille quem nemo fallebat, perhibuit testimonium cordi hominis, audiens verba humilitatis, pronuntians sententiam sanitatis.

Notes

  1. 3. Id. XIX, 6