Ad poenitentes. Hesterno die monui, et admoneo Charitatem vestram, quia resurrectio Christi est in nobis, si bene vivamus; si vita vetus nostra mala moriatur, et quotidie nova proficiat 12In sermone superiori, nn. 2, 3. Abundant hic poenitentes: quando illis imponitur manus, fit ordo longissimus. Orate, poenitentes; et eunt orare poenitentes. Discutio poenitentes, et invenio male viventes. Quomodo poenitet quod fit? Si poenitet, non fiat. Si autem fit, nomen errat, crimen manet. Aliqui ipsi sibi poenitentiae locum petierunt; aliqui excommunicati a nobis in poenitentiae locum redacti sunt: et qui sibi petierunt, hoc volunt facere quod faciebant; et qui a nobis excommunicati in poenitentiae locum redacti sunt, nolunt inde surgere, quasi electus sit locus poenitentium. Qui debet esse locus humilitatis, fit locus iniquitatis. Vobis dico, qui vocamini poenitentes, et non estis: vobis dico. Quid vobis dicam? Laudo vos, in hoc non laudo: sed gemo et plango.