Charitas non habetur extra Ecclesiam. Charitas ista non tenetur, nisi in unitate Ecclesiae. Non illam habent divisores: sicut dicit apostolus Judas, Hi sunt qui se ipsos segregant, animales, Spiritum non habentes 19Judae. I, 19 . Qui se ipsos segregant: quare segregant? Quia animales, Spiritum non habentes. Ideo defluunt, quia coagulum non habent charitatis. Ipsa charitate plena est gallina illa propter pullos infirmata, cum pullis humilians vocem suam, extendens alas suas: Quoties, inquit, volui colligere filios tuos 20Matth. XXIII, 37 ? Colligere, non dividere. Quia habeo, inquit, alias oves, quae non sunt de hoc ovili: oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 21Joan. X, 16 . Merito non audivit fratrem contra fratrem interpellantem, et dicentem, Domine, dic fratri meo dividat mecum haereditatem. Domine, inquit, dic fratri meo. Quid? Dividat mecum haereditatem. Et Dominus: Dic, homo. Quare enim vis dividere, nisi quia homo? Cum enim dicit alius, Ego sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis 22I Cor. III, 4 ? Dic, homo, quis constituit me divisorem haereditatis inter vos? Colligere veni, non dividere. Ideo, inquit, dico vobis, cavete ab omni cupiditate 23Luc. XII, 13-15 . Cupiditas enim cupit dividere, sicut charitas colligere. Quid est autem, Cavete ab omni cupiditate, nisi, Implemini charitate? Nos charitatem pro captu nostro habentes, interpellamus Dominum contra fratrem, sicut et ille contra fratrem: sed non hac voce, non hac postulatione. Ille enim dicit: Domine, dic fratri meo dividat mecum haereditatem. Nos dicimus: Domine, dic fratri meo teneat mecum haereditatem.
Sermones
Notes
- 19. Judae. I, 19
- 20. Matth. XXIII, 37
- 21. Joan. X, 16
- 22. I Cor. III, 4
- 23. Luc. XII, 13-15