Charitate cantatur canticum novum. Quoniam scriptum est, Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi; decem chordarum psalterium, decem praecepta Legis intelliguntur. Cantare autem et psallere, negotium esse solet amantium. Vetus enim homo in timore est, novus in amore. Ita etiam duo Testamenta discernimus, vetus et novum, quae in allegoria dicit Apostolus etiam in Abrahae filiis figurari, uno de ancilla, altero de libera: Quae sunt, inquit, duo Testamenta 1Galat. IV, 22, 24 . Servitus enim pertinet ad timorem, libertas ad amorem. Dicit enim Apostolus: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater 2Rom. VIII, 15 . Dicit et Joannes: Timor non est in charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem 3I Joan. IV, 18 . Charitas ergo cantat canticum novum. Nam timor ille servilis in veteri homine constitutus, potest quidem habere psalterium decem chordarum, quia et Judaeis carnalibus data est ipsa Lex decem praeceptorum: sed cantare in illa non potest canticum novum; sub Lege est enim, et implere non potest Legem. Organum ipsum portat, non tractat; et oneratur psalterio, non ornatur. Qui autem sub gratia est, non sub Lege, ipse implet Legem: quia non est ei pondus, sed decus; nec timenti tormentum est, sed amanti ornamentum. Spiritu enim dilectionis accensus, jam in psalterio decem chordarum cantat canticum novum.