Pastoris partes populo explicare quid prosit. Ad nos itaque pertinet, quos qualescumque Dominus in agro suo constituit operarios, dicere ista vobis, seminare, plantare, rigare, aliquibus etiam arboribus circumfodere, et cophinum stercoris adhibere; pertinet ad nos haec fideliter agere: ad vos, fideliter capere: ad Dominum, nos adjuvare operantes, vos credentes, omnes laborantes, sed mundum in illo vincentes. Quid ergo ad vos pertinet, dixi: quid ad nos pertineat, volo dicere. Sed forte alicui ex vobis videtur quia dixi superfluum aliquid me velle dicere, et apud se ipsum loquens in cogitatione dicit: O si jam dimittat nos! Jam dixit quid pertineat ad nos; quod ad ipsum pertinet, quid ad nos? Puto melius esse in alterna et mutua charitate pertineamus ad vos. De una modo quidem vos familia estis, nos ex eadem quidem familia dispensatores sumus omnes, ad unum Dominum pertinemus omnes. Nec quod do, de meo do; sed de illius a quo accipio et ego. Nam si de meo dedero, mendacium dabo. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur 9Joan. VIII, 44. Debetis ergo audire quid pertineat ad dispensatorem, sive ut in vobis ipsis, si tales inveneritis, congratulemini, sive etiam in hoc ipso instruamini. Quam multi enim in hoc populo futuri sunt dispensatores? Et nos ibi fuimus ubi estis: et nos qui videmur modo de superiore loco conservis metiri cibaria, ante paucos annos in inferiore loco cum conservis accipiebamus cibaria. Episcopus laicis loquor: sed inde scio quam multis futuris episcopis loquor.