Aegroti ad piscinam sanatio fuit figurativa. Recentissima in auribus nostris sonuit evangelica lectio, et ad cognoscendum quid sibi vellent quae lecta sunt, fecit attentos. Hoc de me exspectari arbitror, hoc me pro viribus expositurum, Domino adjuvante, polliceor. Procul dubio enim non frustra fiebant illa miracula, et aliquid nobis pro aeterna salute figurabant. Nam salus corporis quae reddita est homini, quanti temporis fuit? Quae est enim vita vestra, dicit sancta Scriptura? Vapor est, inquit, ad modicum apparens; deinceps exterminabitur 1Jacobi IV, 15 . Quod ergo illius hominis corpori ad tempus reddita est sanitas, reddita est nonnulla vapori diuturnitas. Non itaque pro magno illud habendum est: Vana salus hominis 2Psal. LIX, 13 . Et illud recolite, fratres, illud propheticum et evangelicum, quia in Evangelio legitur hoc testimonium: Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit; Verbum Domini manet in aeternum 3Isai. XL, 6-8; Jacobi I, 10, 11, et I Petr. I, 24, 25 . Verbum Domini etiam feno dat honorem, et honorem non transitorium: dat enim et carni immortalitatem.