TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Rejiciendae Epicureorum et Stoicorum de felicitate sententiae. Itaque, fratres, velut ante oculos nostros Epicurei et Stoici cum Apostolo contulerunt, et collatione sua nos quid rejicere et quid deberemus eligere docuerunt. Est virtus animi res laudabilis, prudentia mala et bona discernens, justitia sua cuique distribuens, temperantia libidines cohibens, fortitudo molestias aequanimiter sustinens. Magna res, laudabilis res: lauda, Stoice, quantum potes; sed dic, Unde habes? Non virtus animi tui te facit beatum, sed qui tibi virtutem dedit, qui tibi velle inspiravit, et posse donavit 8Philipp. II, 13. Scio quia fortassis irrisurus es me, et eris in eis de quibus scriptum est quia Paulum irridebant. Si tu via es, ego semino, seminator enim verborum sum pro modulo meo. Quod fuit convicium tuum, officium est meum. Ego semino: cadit in te quod semino, tanquam in terram duram. Ego non sum piger; et invenio terram bonam. Quid tibi faciam? Reprehensus es, et oraculo divino reprehensus es. Inter illos es, qui confidunt in virtute sua: inter illos es, qui spem ponunt in homine. Virtus te delectat; bona res delectat: scio, sitis; sed virtutem tibi manare non potes. Siccus es; si tibi ostendero fontem vitae, forte deridebis. Dicis enim apud te: De ista rupe bibiturus sum? Accedit virga, et manavit aqua. Judaei enim signa petunt; sed tu, Stoice, non es Judaeus: scio, Graecus es; et Graeci sapientiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum. Scandalizatur Judaeus, subsannat Graecus. Judaeis enim scandalum, Gentibus autem stultitiam: sed ipsis vocatis Judaeis et Graecis, hoc est, ipsi Paulo ex Saulo, et Dionysio Areopagitae, et talibus his, talibus et illis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam 9I Cor. I, 22-24. Jam non irrides rupem: agnosce virgam crucem, Christum fontem; et si sitis, bibe virtutem. Esto fonte saginatus, gratiarum actiones fortasse ructuabis: quod ab illo habes, jam non tibi dabis, sed in ructuatione exclamabis, Diligam te, Domine, virtus mea 10Psal. XVII, 2. . Jam non dices: Virtus animi mei me facit beatum. Non eris inter illos qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor ipsorum: dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt 11Rom. I, 21 et 22 . Quid est enim, dicentes se esse sapientes, nisi a se habere, sibi sufficere? Stulti facti sunt: merito stulti. Stultitia vera, est falsa sapientia. Sed eris inter illos, de quibus dicitur: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur; quoniam gloria virtutis eorum tu es 12Psal. LXXXVIII, 16-18 . Virtutem quaerebas; dic, Domine, virtus mea 13Psal. XCIII, 12 . Beatam vitam quaerebas; dic, Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Beatus enim populus, cujus non voluptas carnis, cujus non virtus propria; sed, beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius 14Psal. CXLIII, 15 . Haec est patria beatitudinis, quam omnes volunt; sed non omnes recte quaerunt. Nos autem ad talem patriam non nobis viam quasi corde nostro machinemur, et erraticas semitas moliamur: venit inde et via.

Notes

  1. 8. Philipp. II, 13
  2. 9. I Cor. I, 22-24.
  3. 10. Psal. XVII, 2.
  4. 11. Rom. I, 21 et 22
  5. 12. Psal. LXXXVIII, 16-18
  6. 13. Psal. XCIII, 12
  7. 14. Psal. CXLIII, 15