Christus utroque modo commendatus ab Apostolo. Audite jam utrumque in illo notissimo capitulo apostoli Pauli: Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Hoc est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo Apostolus dixit, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, si non est aequalis Deo? Si autem Pater Deus, ille non Deus, quomodo aequalis? Ubi ergo ille ait, Deus erat Verbum; ibi iste, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Et ubi ille, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; ibi iste, Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 4Philipp. II, 6, 7 . Attendite: per hoc ergo quod homo factus est, per hoc quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; per hoc semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quid enim exinanivit? Non ut amitteret divinitatem, sed ut indueret humanitatem, apparens hominibus quod non erat, antequam homo esset. Sic apparendo se exinanivit, id est, reservans dignitatem majestatis, et offerens carnem indumentum humanitatis. Per id ergo quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens 5non formam Dei accipiens. De forma Dei cum diceret, non dixit, accepit; sed, Cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: ad formam autem servi ubi ventum est, Formam, inquit, servi accipiens: per hoc ergo mediator et caput est Ecclesiae, per quem reconciliamur Deo, per sacramentum humilitatis et passionis et resurrectionis et ascensionis et judicii futuri, ut duo illa futura audiantur, cum semel locutus sit Deus. Ubi duo audiuntur? Ubi reddit unicuique secundum opera sua 6Matth. XVI, 27 .
Sermones
Notes
- 4. Philipp. II, 6, 7
- 5. non formam Dei accipiens. De forma Dei cum diceret, non dixit, accepit; sed, Cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: ad formam autem servi ubi ventum est, Formam, inquit, servi accipiens
- 6. Matth. XVI, 27