Ad Christianos malos, ut mutentur. Ergo heri allocutus sum viam, allocutus sum loca saxosa, allocutus sum loca spinosa: et dixi, Mutamini, cum potestis; dura aratro versate, de agro lapides projicite, de agro spinas evellite. Nolite habere durum cor, unde cito verbum Dei pereat. Nolite habere tenuem terram, ubi radix charitatis alta non sedeat. Nolite curis et cupiditatibus saecularibus offocare bonum semen, quod vobis spargitur laboribus nostris. Etenim Dominus seminat: sed nos operarii ejus sumus. Sed estote terra bona. Heri diximus, et hodie omnibus dicimus: Ferat alius centenum, alius sexagenum, alius tricenum. In alio major, in alio minor est fructus: sed omnes ad horreum pertinebunt. Heri ista diximus, hodie zizania alloquor: sed ipsi sunt oves zizania. O christiani mali! o qui implendo premitis Ecclesiam male vivendo! corrigite vos antequam messis adveniat! Non dicatis, Peccavi, et quid accidit mihi 6Eccli. V, 4 ? Non perdidit Deus potentiam: sed a te exigit poenitentiam. Hoc dico malis, et tamen christianis; hoc dico zizaniis. In agro enim sunt: et fieri potest ut qui hodie sunt zizania, cras sint frumentum. Ideo et triticum alloquor.