TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In eos qui vocati ad vineam venire differunt. Sed attendite et intelligite, fratres mei, ne ideo quisque differat venire ad vineam, quia securus est quoniam quandocumque venerit, ipsum denarium accepturus est. Securus est quidem quod ipse denarius illi promittitur; sed differre non jubetur. Numquid enim et illi qui sunt ad vineam conducti, quando ad illos exibat paterfamilias, ut conduceret quos invenit hora tertia, et conduxit, verbi gratia, dixerunt illi, Exspecta, non illuc imus nisi hora sexta? aut quos invenit hora sexta, dixerunt, Non imus nisi hora nona? aut quos nona invenit, dixerunt, Non imus nisi undecima? Omnibus enim tantumdem daturus est: quare nos amplius fatigamur? Quid ille daturus sit, et quid facturus sit, penes ipsum consilium est: tu quando vocaris, veni. Merces enim cunctis aequalis promittitur: sed de ipsa hora operandi, magna quaestio est. Si enim illi, verbi gratia, qui vocati sunt hora sexta, in hac aetate corporis constituti, ubi juveniles anni fervent, sicut ipsa hora sexta fervet; si dicerent illi juvenes vocati: Exspecta, audivimus enim in Evangelio, quia omnes unam mercedem accepturi sumus; cum senes facti fuerimus, hora undecima veniemus; tantumdem accepturi, quare laboraturi? Responderetur eis et diceretur: Laborare non vis, qui utrum vivas usque ad senectam, nescis? Sexta hora vocaris, veni. Paterfamilias tibi quidem etiam undecima venienti denarium promisit: sed utrum vivas usque ad septimam, nemo tibi promisit. Non dico, usque ad undecimam, sed usque ad septimam. Quare ergo differs vocantem te, certus de mercede, incertus de die? Vide ne forte quod tibi ille daturus est promittendo, tu tibi auferas differendo. Si hoc recte dicitur de infantibus, tanquam ad horam primam pertinentibus; si recte dicitur de pueris, tanquam ad horam tertiam pertinentibus; si recte dicitur de juvenibus, tanquam in horae sextae flagrantia constitutis: quanto magis recte de decrepitis dicitur, Ecce jam hora undecima est, et adhuc stas, venire piger es?