Vera et invicta virtus charitas. Sed tunc potest in istis esse virtus invicta, si non sit charitas ficta. Ille ergo dat nobis veram virtutem, qui diffundit in nostris cordibus charitatem 6Rom. V, 5. Quando autem beatus Laurentius appositos extrinsecus ignes non timeret, nisi intus flamma charitatis arderet? Ideo, fratres mei, gloriosus Martyr atroces incendiorum flammas non pertimescebat in corpore, quia ardentissimo coelestium gaudiorum desiderio flagrabat in mente. In comparatione fervoris, quo pectus ejus ardebat, exterior persecutorum flamma frigebat. Quando enim ferret tantorum aculeos dolorum, nisi aeternorum diligeret gaudia praemiorum? Postremo quando contemneret istam vitam, nisi amando meliorem vitam? Et quis nocere vobis potest, ait apostolus Petrus; quis, inquit, nocere vobis potest, si boni amatores fueritis 7I Petr. III, 13 ? Faciat in te licet persecutor malum: tu ne deficias amando bonum. Si enim vere quod bonum est, toto corde dilexeris, omne malum patienter et aequanimiter sustinebis. Quid enim beato Laurentio illa, quae a persecutoribus illata sunt, tormenta nocuerunt; nisi quod eum clariorem ipsis suppliciis reddiderunt, et hunc nobis festivissimum diem de pretiosa ejus morte fecerunt?