Carnalis commixtio nonnisi procreationis causa. Tabulae matrimoniales. Adulterium unde. Veniale peccatum quando in usu matrimonii. Hinc intelligite, fratres mei, quid senserit Scriptura de illis parentibus nostris, qui sic erant conjugati, ut solam prolem de conjugibus quaererent. Tam caste enim habebant illi, qui pro tempore et pro more gentis suae etiam plures habebant, ut non accederent ad carnalem commixtionem, nisi procreationis causa, vere habentes eas in honore. Caeterum qui uxoris carnem amplius appetit, quam praescribit limes ille, liberorum procreandorum causa, contra ipsas tabulas facit, quibus eam duxit uxorem. Recitantur tabulae, et recitantur in conspectu omnium attestantium, et recitatur, Liberorum procreandorum causa; et vocantur tabulae matrimoniales. Nisi ad hoc dentur, ad hoc accipiantur uxores, quis sana fronte dat filiam suam libidini alienae? Sed ut non erubescant parentes, cum dant, recitantur tabulae; ut sint soceri, non lenones. Quid ergo de tabulis recitatur? Liberorum procreandorum causa. Tergitur frons patris atque serenatur, audita voce tabularum. Videamus frontem viri accipientis uxorem. Erubescat et maritus aliter accipere, si erubescit pater aliter dare. Sed si non possunt (aliquando jam ista diximus), exigant debitum; non progrediantur ultra debitores suos. Et femina et vir infirmitatem suam in se consolentur. Non eat ille ad alteram, et illa ad alterum: unde appellatum est adulterium, quasi ad alterum. Et si egrediuntur metas matrimonialis pacti, non egrediantur metas conjugalis tori. Numquid hoc non est peccatum, amplius quam liberorum procreandorum necessitas cogit, exigere a conjuge debitum? Est quidem peccatum, sed veniale. Apostolus dicit, Hoc autem dico secundum veniam: cum inde loqueretur, Nolite, inquit, fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas, propter intemperantiam vestram. Quid est hoc? Ne ultra vires aliquid vobis imponatis; ne continendo a vobis invicem, in adulteria corruatis. Ne vos tentet Satanas, propter intemperantiam vestram. Et ne forte quod permittebat jubere videretur (aliud est enim jubere virtuti, aliud permittere infirmitati), statim subjunxit, Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium. Nam vellem omnes homines esse sicut me ipsum 36I Cor. VII, 5-7 . Tanquam diceret: Non impero ut faciatis; sed ignosco si feceritis.