Terrenum corpus quomodo in coelo erit. Sed, inquis, quomodo erit terrenum corpus in coelo? Philosophi enim Gentium, illi valde magni, quorum vobis jam vel insanas vel certe humanas sententias intimavi (quaesierunt quippe ista non spiritu Dei, sed conjectura cordis humani); hinc maxime faciunt quaestionem, tractant subtiliter de momentis ponderum et ordine elementorum: et dicunt, quod etiam videmus, mundum sic esse dispositum, ut ima sit terra tanquam in fundo ejus, secunda aqua superfundatur terrae, tertius aer veniat, quartus aether cuncta cooperiat. Illud elementum supernum, quod aethera appellant, ignem dicunt esse liquidum et purum, inde sidera esse formata, ibi nihil posse esse terrenum, quoniam ordo ponderum non admittit. Si dicamus eis nostra corpora in terra nova esse victura, et in coelo non futura; audacter et temere, imo infideliter dicimus. Credere enim debemus talia corpora nos habituros, ut ubi velimus, quando voluerimus, ibi simus. Nam si respondemus, ad solvendam de ordine ponderum quaestionem, in terra nos esse victuros; de ipso corpore Domini nobis est quaestio, cum quo ascendit in coelum.